Pagina (14/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed, ne nimium extra oleas vager, redeo ad propositum.
      Circa horologium quod Nob. Dominatio vestra promittit, nobis visum fuit non posse dari meliorem inventionem in toto orbe terrarum, si tam constans sit ut narrat Dominatio vestra, et ubique locorum, tam in mari quam in terra, tam hieme quam aestate, expeditum ac certum praebeat usum. Tale enim horologium in observatione motuum caelestium tantum habet usum, ut nulla humana inventio in aliis rebus habeat maiorem. Quocirca et huius structuram admodum desideramus novisse, ut in praxi observationum usum nobis praestet percommodum.
      Tuum ergo erit, Nobilissime Galilee, quam primum inventa tua ad nos trasmittere, ut, dum adhuc in vivis es, ipse videas iam ad praxim ista revocari. Tantum enim iam apud Illustrissimos Ordines actum est in tua causa, quam agi potuit, et scripsisset dudum ad Dominationem vestram Nob. Realius, si non impeditus fuisset infinitis fere negociis; quod si tamen eius responsum desideres, urgebo ut quam primum respondeat, simulque exemplar decreti Illustrissimorum Ordinum italicum ad te mittat, quamquam nihil inde aliud quam ex apographo, a me iam ad Illustrissimum Grotium misso, poteris intelligere.
      Adventante vere tendet in Italiani Borelius(30) noster, huius civitatis Syndicus, ad Serenissimam Venetorum Rempublicam legatus. Iste vir magnus quoque istarum rerum fautor est, et per ipsius forte in Italiam adventum amplius experieris, quam grata fuerit Illustrissimis Ordinibus nostris tua oblatio. Sed interim, quantum te orare possum, Nobilissime Galilee, matura observationum et tabularum tuarum nobiscum communicationem; ut, quia in tam incerto aetatis statu versaris, nos, si quid tibi humanitus accidat, tam utili ac nobili invento minime frustremur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Nob Dominatio Nobilissime Galilee Illustrissimos Ordines Dominationem Nob Illustrissimorum Ordinum Illustrissimum Grotium Italiani Borelius Syndicus Serenissimam Venetorum Rempublicam Italiam Illustrissimis Ordinibus Nobilissime Galilee