Pagina (17/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Gratias itaque, quas muneris et per se magnum pretium et ex dantis animo benevolo maius adhuc redditum postulat, ago longe maximas, amplioribus acturus verbis, atque etiam de usu nobilissimi instrumenti, si permittis, aliqua quaesiturus, utprimum, Dei et medicorum adiutus ope, valuero rectius. Interim mitto et Schiccardi tou makarìtou Parentationem(33) et, pridem a me confectum, indicem eorum locorum Systematis, in quibus convertendis haesitavi vel etiam erravi. Velim, nisi grave est, de singulis explices sententiam tuam, ut saltem secunda editio (nam melioribus temporibus prodituram sperare fas est) prodeat emendatior et Galilaeo dignior. Deus tibi, divine senex, longam tranquillamque vitam largiatur, ut superstes sis inimicis tuis, superstes calamitatibus publicis, quae miserabilem in modum tot per annos orbem nostrum concutiunt lancinantque. V.
     
      20/30 Ianuar. 1637.
     
     
     
      3424*.
     
      MATTIA BERNEGGER ad ELIA DIODATI in Parigi.
      [Strasburgo], 30 gennaio 1637.
     
      Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato nella informazione premessa al n.° 2613, car. 198r. - Minuta autografa.
     
      Deodato,
      Lutetiam.
     
      .... Adieci ego unum(34) pro magno Galilaeo et alterum tui arbitrio. Litteras etiam ad Galilaeum(35) hic habes, quas apertas reliqui ut indicem erratorum ac dubiorum videas, quae velim etiam abs te solvi aut corrigi, quo melior olim editio procuretur. Obsigna quocunque signo. Non dissimulo suspicionem meam, telescopii vitra non esse illa a Galilaeo missa, sed ab alio supposita, retentis melioribus. Suspicandi rationes explicabo alio tempore.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Schiccardi Parentationem Systematis Galilaeo Ianuar Parigi Strasburgo Amburgo Galilaeo Galilaeum Galilaeo