Vale.
Invigila, quaeso, impressioni operis Domini Galilei de motu, ab Elzevirio susceptae, de qua nuper ad te scripsi.
3446.
ELIA DIODATI a MARTINO ORTENSIO [in Amsterdam].
Parigi, 16 marzo 1637.
Dal Tomo III, pag.428-429, dell'edizione citata nell'informazione premessa al n.° 1201.
Parigi, 16 Marzo 1637.
Heri demum, Vir Clarissime, tuam epistolam prid. Cal. Februarii scriptam(88) accepi; ad quam maiori otio, quam nunc mihi suppetat, deinceps responsurus, huius solum in praesentia te monitum volui, aegerrime me ex ea percepisse, Domini Galilei inventum (quod is, velat arcanum nemini propalandum, Illustriss. Dominis Ordinibus dicaverat, quodque ab illis vestrae fidei commissum fuerat) a te et a Beecmanno(89), Morino et Mersenno indicatum fuisse. Quo enim iure quove fine id feceritis, non video: in spem quippe silentii vobis creditum, citra Dominorum scitum, Illustrissimorum inquam Ordinum, et auctoris (cuius quam maxime celatum asservari intererat, nondum praesertim a vobis relato(90) negocio, nec debito honorario eius auctori adhuc dum decreto), a vobis revelari non debuit; speciatim vero Morino (quem eidem negotio operam frustra navasse sciebatis) ut a rivali cavendum vobis fuit, nec non a Mersenno, cuius nimia curiositas vobis debuit esse suspecta. Quare utrumque vestrum etiam atque etiam rogo, ne cum illis aliisque hac de re in posterum ulterius agatis. Pessime interim me habet, negocium hoc pro eo quanti maximi pendet momento a vobis non satis perpensum, praecipiti hoc et nimis incauto lapsu paulo minus quam funditus pessundatum esse, nec, pro incomparabilis auctoris eius dignitate, honorificae eius receptionis debitaeque pro tanto oblato munere gratitudinis (velut par erat et spem ipse feceras), quinque et plus ab hinc mensibus, ullum vel minimum hactenus signum extitisse: quae inexpectata neglectio, generosae Illustrissimorum vestrorum Dominorum magnanimitati penitus absona, fiduciam haud dubie, et quidem merito, quam de illis, me sponsore, vir nobilis altum animo conceperat, illi vel invito radicitus avellet; ita ut auxiliorum, quae ab eo post expiscatum inventum ad expeditum eius usum instanter nunc postulatis, spes vobis omnis hac ratione praecidatur, sicque tam expetitum, tamque non solum ad navigationem sed et ad promptam et accuratam geographicarum tabularum reformationem necessarium, ideoque nullis unquam sat dignis praemiis et honoribus compensandum, vereque divinum, inventum, vobis, id recusantibus vel parvipendentibus, excidet, et per vos humano etiam generi, per quos, cum aeterna strenuae et industriae vestrae gentis gloria, illud orbis terrarum Auctor destinato voverat: nec enim tantum virum, tantique a Serenissimo suo Principe habitum, rem adeo eximiam precario (ut illi suadere videris) iterata ad Illustrissimos Ordines, scriptione licet, nullo ab illis per tantum tempus habito responso, vel literis ad amplissimum Amsteledamensem Senatum, importune obtrudere decet.
| |
Domini Galilei Elzevirio Amsterdam Tomo III Marzo Vir Clarissime Domini Galilei Illustriss Ordinibus Beecmanno Morino Mersenno Dominorum Illustrissimorum Ordinum Morino Mersenno Illustrissimorum Dominorum Auctor Serenissimo Principe Illustrissimos Ordines Amsteledamensem Senatum
|