Sequuta fuit Becmanni(164) ad me epistola, qua rogavit ut (quia inter Commissarios delectus fuerat) Galilaeanum inventum sibi penitus communicaretur: quod antequam perficio, ecce literae a Morino advolant, Mersenno per Becmannum indicatum esse quod Nob. Galilaeus inventionem longitudinis moliatur, eamque iam oblatam fuisse Illustrissimis Ordinibus; petit simul Morinus ut pro amicitia nostra de rumore a Becmanno excitato facerem eum certiorem. Ego, considerans hanc famam per totam Holandiam iam diffusam (pluries enim eius conscii iam me compellarant) facileque inde Lutetiam usque penetraturam, scripsi Morino, inventum Domini Galilaei niti observationi Iovialium, nec quidquam praeterea. Haec tota culpa mea est: fateor autem melius futuram fuisse et auctore Galilaeo dignius, si nihil istorum, antequam remunerationem obtinuisset, potuisset divulgari. Verum vos ipsi quodammodo fuistis in caussa, cur tam leviter hoc inventum innotuerit: numquam ullibi in literis vestris mentionem fecistis, oblationem inventi tacito debere fieri, aut expressam silentii conditionem a nobis efflagitastis. Ipse Dominus Galilaeus causam etiam aliquam praebuit, quominus de silentio essemus solliciti: scripsit enim inter alia, se hanc inventionem Illustrissimis Ordinibus ita offerre, ut si bona iudicetur, recipiatur; quod si tam certus fuisset ac Dominatio vestra scribit, nonne potius cum fiducia dicere debuisset, se habere inventionem certam ac indubitatam, et silentium a Nobili Realio caeterisque commissariis tantis perpetere, donec ipse eam Illustrissimis Dominis obtulisset?
| |
Becmanni Commissarios Galilaeanum Morino Mersenno Becmannum Nob Illustrissimis Ordinibus Morinus Becmanno Holandiam Lutetiam Morino Domini Galilaei Iovialium Galilaeo Dominus Galilaeus Illustrissimis Ordinibus Dominatio Nobili Realio Illustrissimis Dominis
|