Apud me quidem tanta erat de D. Galilaeo concepta opinio, ut non aliud existimarem quam certa esse omnia et explorata, et hactenus quoque tacebam; sed quid ego potui praescribere Domino Realio, Becmanno, Golio, qui omnes de successu rei dubitare videbantur? Quum reprehenderem Becmannum quod Mersenno aliquid indicasset de Domino Galilaeo, respondit se ignorasse oblationem eius debere esse occultam. Praestitisset Dominum Galilaeum, fiducia liberalitatis Illustrissimorum Ordinum, una cum literis requisita omnia ad inventi sui praxim exhibuisse, quod ego ab initio semper urgebam; sic tum statim sequuta fuisset remuneratio, et, fama eius rei divulgata, habuissent eruditi inventionis aliquem gustum, et hinc tanto maior ad ipsum rediisset laus. Apud nos moris est ut quicunque aut privilegium aut praemium pro aliqua inventione petit, coram Illustrissimis Ordinibus eius veritatem prius comprobandam habeat, ac tum simul cum immunitate aut praemio inventum omnibus innotescit. Id quum a Domino Galilaeo (quicquid ego contra contenderim) non sit observatum, sed mentio inventi tantum facta ante exhitita requisita, ipse satis vides, mi Deodate, arcanum hoc nullo modo potuisse reticeri. Si ab initio mihi aut uni Realio res fuisset commissa cum aliqua mentione taciturnitatis, vel iuramentum interponere ausus fuissem, nemini mortalium ante tempus ab ipso Domino Galilaeo statutum potuisse quicquam innotescere. Nunc autem, cum istud neglectum sit, diu antequam de Morino aut scirem aut cogitarem, per Nob.
| |
Galilaeo Domino Realio Becmanno Golio Becmannum Mersenno Domino Galilaeo Dominum Galilaeum Illustrissimorum Ordinum Illustrissimis Ordinibus Domino Galilaeo Deodate Realio Domino Galilaeo Morino Nob
|