Pagina (77/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Realius in eo iam totus occupatur. Caeterum, cum Morinum aemulum D. Galilaei dicis et cum eo in posterum tractare vetas, candide quidem agis; sed crede mihi (nisi ipse Galilaeo transcripseris quid sit actum) nullum hinc metuendum discrimen. Posterius illud spondeo non futurum; prius nullum infert praeiudicium. Quicquid Morinus D. Galilaeo invideat, quicquid circa lunam moliatur, nihil unquam apud nos obtinebit; et ut semel scias quae sit apud Illustrissimos Ordines D. Galilaei existimatio, ego et Nob. Realius hucusque rem perduximus, ut si vel centum alii cum eadem aut simili inventione prodirent, Nobilissimus vir me quasi successorem sibi constituit, ut minutas hallucinationes, quae adhuc invento adhaerere possent, successu temporis emendarem, de quo nullatenus despero. Vides ergo, optime Deodate, nullum esse metuendum D. Galilaeo damnum ex eo quod inventio eius iam pluribus innotuerit.
      Conquereris porro, quod a quinque mensibus nullum signum extiterit honorificae receptionis inventi Galilaeani et debitae gratitudinis. Illud negociis D. Realii et Illustrissimorum Ordinum in his bellorum tumultibus adscribendum, non neglectui aut contemptui offerentis. Ego operam sat strenuam navavi, ut citius ei responderetur; sed quid solus possum? Velim igitur per te Nobili viro significari, omnia recte se habitura et praeclare Illustrissimos Ordines eius labores remuneraturos, idque quam primum, quia D. Realius Hagam profectus est ut negotium absolvat. Haec peto ut etiam Illustrissimo Grotio significes, et Excellentiam suam roges ne spem deponat aut male de me ominetur, Mersenni aut Morini causa aut ob hanc Illustrissimorum Ordinum tarditatem.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Morinum Galilaei Galilaeo Morinus D Galilaeo Illustrissimos Ordines D Galilaei Nob Nobilissimus Deodate Galilaeo Galilaeani Realii Illustrissimorum Ordinum Nobili Illustrissimos Ordines Realius Hagam Illustrissimo Grotio Excellentiam Mersenni Morini Illustrissimorum Ordinum