Pagina (78/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ab iis enim nihil metuendum; de hac Illustrissimus ipse vir multo certius quam ego potest iudicare, ob rationes status nostri penitus sibi perspectas.
      De Morino, ut hoc adhuc addam, quominus sis sollicitus, habe utriusque nostrum verba, tam ex literis meis quam ex eius responsione. Ego sic scripsi: Galilaeus inventum suum nondum exhibuit, sed tantum ad Illustrissimos Ordines scripsit, se per motus Iovialium, beneficio telescopii observatos, longitudines locorum velle inquirere; ubi requisita omnia nobis transmiserit, ad coelum ea probabimus, et, si bona sint, totam inventionem faciemus publici iuris. Ipse respondit hoc modo: Pergratum mihi fecisti, quod me de Galilaei inventione certum reddideris: peropto ut illi quam mihi longitudinum praxis succedat felicius, ipseque Ioviales satellites super terra marique facile observabiles praestet, ac illorum tabulas ad eam perducat praecisionem vir ille inter mathematicos celeberrimus, ut saltem singulis diebus errores ad plures gradus integros observando non deprehendantur, quod contingebat DD. de Peirese et Gauterio(165), Priori Vallettae, dum anno 1607 (sic) in tabulis similibus condendis mea opera utebantur pro calculo, unde a proposito desistere coacti fuere. Haec sunt ipsissima nostra verba, quae utrum inventioni D. Galilaei(166) obesse queant, facile dispicies.
      Interim vale, Nobilissime vir et amicissime, praestantissimoque D. Galilaeo quam primum scribe, ne de Illustrissimorum Dominorum Ordinum propensissima erga eum benevolentia ullatenus desperet.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimus Morino Galilaeus Illustrissimos Ordines Iovialium Pergratum Galilaei Ioviales Peirese Gauterio Priori Vallettae Galilaei Nobilissime Galilaeo Illustrissimorum Dominorum Ordinum