De Nobilissimi Galilaei negotio impense sollicitum non leviter me sublevarunt exoptatissimae tuae literae(198), quibus (humaniter ita tibi placitum) omnibus quae a te expetiveram cumulatissime respondes, tuumque erga eum insigne studium verbis cordatissimis, ipsisque etiam factis comprobatum, mihi expromis. Quare opportunissime totius huius sui negotii promotio et perfectio ab eo tuae fidei et accuratae diligentiae destinata est, quemadmodum ex apographis eius literarum, ad me de hac re scriptarum, hic adnexis percipies; quam fiduciam meo ad eas responso sedulo illi confirmavi, nulla interim de eius inventi propalatione Morino et Mersenno, a vobis facta, mentione illi habita, ne inani suspicione animum eius obvolverem; de ea id auguratus quod re ipsa ex literis tuis comperi, vos scilicet, ex occasione vulgatae de eo apud vestros magnates et academicos Leidenses famae, Mersenno et Morino rem tantum verbis generalibus exposuisse, et a me rogatos, cum iis aliisque de ea amplius non egisse. Satius tamen fuisset (ut et ipse agnoscis), inventum hoc abditum conservatum fuisse, donec ei colophon impositus esset, re ipsa sine alio monitu silentium satis indicente. Non propterea tamen, ut spero, inextimabili eius merito et auctoris honori derogabitur, quam indubitatam eius veritatem ipso facto vobis comprobare paratus sit. Nec enim quod in propositione sua ad Illustrissimos Ordines dubitanter illud protulisse videatur, eo sensu id accipiendum est, quasi re vera de eo dubius fuerit; importunae siquidem nec excusandae temeritatis culpandus foret, si Illustrissimis Ordinibus, ex tam longinquis oris, a nemine requisitus, rei incertae ostentatione illusisset; verum modestiae omnibus primariis philosophis, licet dogmaticis, familiari id tribuendum, inventa sua et opiniones proprias verbis ut plurimum scepticis et dubiis proponentibus.
| |
Nobilissimi Galilaei Morino Mersenno Leidenses Mersenno Morino Illustrissimos Ordines Illustrissimis Ordinibus
|