Pagina (98/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nam, ut dicam quod res est et quod mihi ab eo testatum ex eius literis vides, inventum hoc suum (ut prius ad te scripsisse memini), primo sibi compertum, deinde iugi multorum annorum observatione et iteratis experimentis confirmatum, sibique prius penitissime cognitum, velut caeleste demum omnique excelsa potentia dignissimum, Illustrissimis Dominis Ordinibus submisse et reverenter, ne felici hac sorte sibi divinitus concessa tumescere videretur, quamquam de eius veritate nullatenus anceps aut dubius esset, illorum heroicam virtutem et celebratam potentiam ad expetiti et insperati universalis huius boni perfectionem prae omnibus aliis propitiam fore confidens, dicavit.
      Quid porro causae subsit cur (cum Illustrissimis Ordinibus gratissimam et perhonorifice ab illis exceptam fuisse hanc eius propositionem, cum singulari omnium vestrorum magnatum auctoris commendatione, in dies maiorem in modum mihi confirmes) hactenus Illustrissimorum Ordinum ad eum responsum nondum comparuerit, nec divinare possum, nec multiplicibus quibus Nob. Realium detentum fuisse dicis occupationibus acquiescere: illo etenim (ut ad me acripseras) iam a mense Novembris ab Illustrissimis Ordinibus decreto, quid postmodum tantam eius moram causari potuerit, nec percipio, nec Illustriss. Grotius, cui coniiciendum relinquis, id assequitur; est enim inauditum, ulla esse negocia quae tot mensium decursu intermissionem aliquam non recipiant. Cumque id (ut per te iudicare potes) illum merito perplexum tenere debeat variaque de verisimili producti huius silentii causa cogitantem, non ob spretum parvique habitum munus, aut quia ab iis prius damnatum quam cognitum sit, quomodo, quaeso, inter haec dubia ulteriorem, quam libens pollicitus fuerat et quam nunc sollicite premis, eius inventi explanationem ab eo expectare liceat, nec video, nec rationes quibus illum ad id horter, ut suades, mihi suppetunt, donec, Illustrissimorum Ordinum ad illum responso habito, et donantis animum, et rem ipsam benigniter acceptam, penitioremque eius dilucidationem, ad negocium capessendum et ad praxim reducendum, expeti ab iis, resciscat: nam tunc serio ad illorum Celsitudines quaecumque primum libens illis obtalit, quam ociissime transmittet, telescopium videlicet perfectissimum, eiusque utendi modum a se excogitatum, navis in mari librationi accomodatum, tum Iovialium Stellarum motuum observationes, et horologii accuratissimi a se inventi fabricam, omniaque animi intima et penitiores recessus verbis et scriptis super hac re explicabit; cum ea sit philanthropia, ut non(199) gaudeat inventis nisi quatenus ea humano generi usui futura esse novit, seque maxime hac spe soletur et substentet, fore hoc novissimum suum inventum, sub felicibus Illustrissimorum Dominorum auspiciis, velut nova fax et caeleste lumen geographis et navigantibus in posterum, cum aeterna illorum gloria et perpetua auctoris memoria, illucescat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimis Dominis Ordinibus Illustrissimis Ordinibus Illustrissimorum Ordinum Nob Novembris Illustrissimis Ordinibus Illustriss Illustrissimorum Ordinum Celsitudines Iovialium Stellarum Illustrissimorum Dominorum