Pagina (99/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quare cum in partem augustissimi(200) huius laboris ab illo voceris, tuarum sit partium, vir Clarissime, Illustrissimorum Dominorum Ordinum responsi ancipites moras omni tuo nisu rumpere, illudque cum primum ad me per Dominum Ieremiam Calandrinum mittendum curare, cum adiuncta eius responsi copia, ut ego, de eorum mente certior factus, efficacius quod ulterius instat faciendum, apud eum urgeam. Utinam, arrepta occasione profectionis vestri Consulis Domini Borelii ad legationem Venetam, Illustrissimorum vestrorum Ordinum mandato, te ad Galilaeum conferres, ut praesens (quod vix alias per literas perfici potest) huius tanti negotii omnia requisita a dicentis ore colligere et excipere et ad vestros referre, insignisque viri singulares dotes experiri, illiusque aspectu et sermone cum indicibili numquamque intermoritura voluptate frui, posses!
      Tuas et Nob. Realii ad eum literas iam dudum transmisi. Cum ab Elzevirio acceperim, nulla adhucdum Galilaeani Discursus pro mundi systematis assertione, latine a me versi(201), exemplaria ad te pervenisse(202), ecco tibi unum exemplar, ne te longiori eius expectatione detineam. Illius publicationis occasionem ex mea praefatione, sub fictitio Robertini nomine, cognosces. Miraberis in hoc, ut in aliis omnibus, auctoris acumen: nam quod meae fuit operae in vertendo, nihili est, nec nomen meruit apponi, quamquam D. Berneggero contranitenti aliter fuerit visum(203).
      Nob. Realio, meo nomine, quamplurimam salutem impertire, illumque ut opus sibi pro responso Illustrissimorum Ordinum ad Nob.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Clarissime Illustrissimorum Dominorum Ordinum Dominum Ieremiam Calandrinum Consulis Domini Borelii Venetam Illustrissimorum Ordinum Galilaeum Nob Elzevirio Galilaeani Discursus Robertini Berneggero Illustrissimorum Ordinum Nob