Pagina (145/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      En tibi, Vir Nobilissime, fasciculum literarum, e quo certo cognosces quo in statu versatur negocium Nobilissimi Galilei. Habes literas Nobilissimi Realii ad Illustrissimum Grotium, in quibus acta et peracta omnia late exponit, causamque simul tantae nostrae tarditatis; habes etiam eiusdem Realii novas ad Nobilem Galileum, cum apographo belgico ac italico decreti ultimi(279) Illustrissimorum Dominorum Ordinum(280): quae ut in Nobilis Viri manus quam citissime et tuto perveniant, unice curabis; Nobilis enim Realius existimat, priores literas(281) intercidisse, eo quod nondum ei Nobilis ille senex respondit: quapropter has ipsas Venetias quoque missurus est, ut per duplicem hanc viam securius eius desiderio satisfiat. Meas ad illum fasciculo D. Reali adiunxi, quia existimo viam illam per Venetias esse breviorem quam per vestram civitatem. Sed tamen longiores video moras necti hac literarum permutatione; unde non possum non probare votum tuum, quo exoptas ut liceat mihi ad Nobilem virum me conferre et cum praesente de rebus omnibus agere. Ego iter eiusmodi minime detrectarem, si sub auctoritate Illustrissimorum Dominorum Ordinum suscipi posset; sed non video qua ratione tum Celsitudines illorum, tum Amplissimi Consules Amstelodamenses, a quibus dependeo, eo possint commode perduci. Si Illustrissimus Grotius hic verbum commodaret, et D. Realius saxum volvere inciperet, forte aliquid posset obtineri. Saltem tentare non desinam, cum extra controversiam sit, me cum Nob. viro praesente intra unum diem plus agere posse, quam sollicita et anxia literarum scriptione intra mensem, immo et intra annum.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Vir Nobilissime Nobilissimi Galilei Nobilissimi Realii Illustrissimum Grotium Realii Nobilem Galileum Illustrissimorum Dominorum Ordinum Nobilis Viri Nobilis Realius Nobilis Venetias Reali Venetias Nobilem Illustrissimorum Dominorum Ordinum Celsitudines Amplissimi Consules Amstelodamenses Illustrissimus Grotius Realius Nob