Pagina (225/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nudius tertius id factum, et cum hesterna die literas tuas ei traderem, neque animum neque occasionem habuit eas legendi aut tibi atque Illustrissimo Grotio respondendi. Ubi paululum sedata fuerit haec tempestas, urgebo ut votis vestris satisfaciat.
      Petis iudicium meum de iis quae continentur in Nobilissimi Galilaei literis. Quid dicam, mi Deodate? Vereor, ut omnia in mari ita succedant, quemadmodum a Nobilissimo viro proponuntur. In observatione Iovialium summa requiritur instrumentorum quies; an autem machina, in qua collocandum censet observatorem, eam praestitura sit, valde dubito, cum agitatio maris magni admodum variabilis et inconstans deprehendatur, navemque non uniformi motu, sed quassando et volvendo, propellat. Mensuratorem temporis, quem proponit, non existimo ullum in mari locum invenire posse, aut certum usum praestare. Nam etsi demus, motum eius esse uniformem et constantem, quia tamen requiritur aliud immobile super quod volvatur, fieri non potest quin eius motus aliquantum varietur, si quando cum observatore in machina collocatur, ob continuam navis agitationem, quae dum machinam in aequilibrio sistit, aliquando mensuratoris motum aut impedit aut adiuvat. Praeterea in ipsa terra non existimo usum eius omnino esse infallibilem, nisi libere pendeat et eius vibrationes per continuam inspectionem numerentur. Nam si, ad vitandum hoc taedium, usurpetur rotula dentata et seta quae a mensuratore pulsetur, concedendum videtur setam magis minusve vibrationibus resistere, prout lentae aut veloces sunt, adeoque motum, qui in vibratione libera et simplici uniformis et constans est, non nihil perturbare et inaequalem reddere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimo Grotio Nobilissimi Galilaei Deodate Nobilissimo Iovialium