Pagina (239/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Hinc enim non solum longitudinum scientia aperietur(423) navigantibus Oceanum, sed etiam magna perfectio in studiis geographicis et astronomicis. Vides etiam venerandum senem prae senio non satis aptum recolligendis observationibus suis, multis numero et tamen necessariis et utilissimis. Et utinam hoc fieri possit, me iuvante, ante mortem Galilaei! Haec occasio, quae nobis datur, magnum et illustre aliquid promittit et producet(424), etiamsi ad navigationis usum nihil conferret. Ego tibi rei literariae publicam utilitatem et posteritatis laudem summopere commendo et meipsum, ut inter promotores rei tam mirandae immiscear non ultimus nec inglorius.
     
      Amsterodami, ipsis Kalendis Octobris anno MDCXXXVII.
      Martinus Hortensius.(425)
     
     
     
      3569**.
     
      BONAVENTURA ed ABRAMO ELZEVIER a [GALILEO in Arcetri].
      Leida, 5 ottobre 1637.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. XIII, car. 49. - Originale.
     
      Excellentissime et Clarissime Domine Galilaee,
     
      Praemissa humanissima salutatione, scire te volumus in Dialogis tuis nos ad calcem aspirare, in quibus extremam hanc, quam heic expressam mittimus, figuram(426), praeter explicationem eius, nihil sequitur; quae, abrupta quasi praeter legentium spem, opinionem gignere possit nonnullis, librum esse imperfectum. Hac in praesumptione evitanda quum et operis commendationi et typographis nonnihil interesse videatur, tali fini extremam addere manum citra autoris consilium noluimus, si fortasse aliquis epilogus vel conclusio, seu praesens scriptum commendans seu etiam in futurum cuiuspiam aliius faciens spem, formam nostrae editionis perficere possit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Oceanum Galilaei Kalendis Octobris Hortensius Arcetri Clarissime Domine Galilaee Dialogis