Et confestim quidem, gratitudinem testaturus ad te, scripsissem; sed partim quae ad manum erant negotiola interturbarunt, partim desiderium ac spes agendi coram gratias continuit. Constitueram videlicet hoc ipso anno te convenire(457), inarseratque animus, cum significatum a Diodato est, gravem morbum aetati iam ingravescenti supervenisse. Quare adparato commeatu de die discessus deliberabam, cum ecce renuntiatum est itinera omnia terraque marique sic occupari milite, ut sine magno discrimine penetrari istuc non posset. Id ubi confirmatum est, ac bona sorte simul accepi te ab eo morbo convaluisse, sic nutare cepi, ut tandem praestabilius censuerim differre adhuc in paucos menseis meam versum te profectionem. Accessi interea ad hanc civitatem, et discessuro Lugdunum veredario paucas hasce lineas exarare placuit, quae Rossio(458) cognatoque tuo(459), optimis viris, commendarentur. Accipies proinde, et valere me, et gestare semper in mente medullisque intimis memoriam iucundissimam ac venerationem tui. Quantum vero, putas, id doleo, quod commemoras quodque a Diodato iam acceperam, oculorum altero te fuisse orbatum! Sed et quantae, putas, id mihi consolationi vertitur, quod perspectam animi tui moderationem habeo, neque haereo quin solita, hoc est invicta, constantia casum istum admiseris, tanquam nihil a conditione humanitatis passus alienum! Et versetur etiam alter, qui superest, oculus in simili discrimine: cogito tamen te ad hanc quoque iacturam leniter ferendam esse paratissimum, quippe sic adfectum, ut quocumque te vel natura vel fortuna adegerit, lubens laetusque consequaris.
| |
Diodato Lugdunum Rossio Diodato
|