Pagina (252/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Et quaeretur quidem fortassis, quid alter interea oculus moliatur. Verum constabit, illius axem sic relaxari aut retrahi, ut plane prorsumque otietur, et naturae ductu ex oculis duobus illius axem dirigi qui valentior exstiterit, ut solent membra gemina inaequalis esse virtutis.
      Plura, Deo volente, coram. Interea nihil adiicio circa dolorem quem concepisti ex immatura optimi nobilissimique Petriscii morte. Sane is summo quidem studio bonos literatosque omneis, qua orbis patet, complectebatur, sed te, ut primas in iis tenere arbitrabatur merito, ita imprimis suspiciebat et prosequebatur insigni adfectu. Conscius sum ipse, quid tui caussa procuratum voluerit, quam vehementer institerit, quam obtinere non desperarit. Et quanquam fortassis id tibi, qui es ingenti animo praeditus, adiąphoron fuit, saltem illius erga te mens esse non potuit ardentior, nec per eum stetit staturumve fuit quin maxima cum libertate tranquillitateque degeres quod superest aevi. Me quod attinet, ipse te superiorem longe hisce casibus insultibusque fortunae duco, istamque sedem habeo non instar infausti cuiusdam exsilii, sed instar optatissimi fortunatissimique secessus. Quasi vero cordati viri quidquam amplius desiderent in mediis aulae fluctibus tumultibusque civitatum, aut quasi tibi in hac aetate possit aliquid esse dulcius quam procul abesse a prophana turba, quae quasi bellua multiceps nihil vere humanum sapit, nihilque praeter simulationem, invidiam, perfidiam, caeteraque id genus spirat. Isteic proinde contentus vive, et quatenus licet foeliciter.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Deo Petriscii