Pagina (280/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Serium nempe, si bene advertimus (praeter desiderium insperati casus), nobis hinc monitum emergit; similem, videlicet, sed multo procliviorem singulisque momentis in optimo et effoeto nostro sene timendum eventum, omni rupta mora, plusquam nimium hactenus (quod et ipse sponte nunc agnoscis) protracta, industrie et sollicite nobis esse antevertendum. Quare quum de utilitate, quia et necessitate(518), eius invisendi cum eoque conferendi nunc videam apud te penitus esse constitutum, quod superest cura ut eam, simulque suscepti negocii(519) inaestimabile momentum, Illustrissimis Ordinibus Hollandiae et Amplissimis vestrae urbis Consulibus, per Nobilissimos Dominos Borelium(520) et Beveren(521), tibi fidos et ipsi negocio faventes, commonstres: quo peracto, Illustrissimus Dominus Grotius nullatenus dubitat, quin Illustrissimi et Amplissimi vestri Ordines et Consules per se (tum redimendi temporis, tum sublevandorum Illustrissimorum Ordinum Generalium innumeris et instantibus aliis negociis, gratia(522)) protinus de tuo ad eum itinere statuant, et impensas ad id necessarias, qualis(523) eorum est in rebus magnis elatus animus, munifice tibi subministrent, quarum deinde in contributionum publicarum rationibus, veluti in rem pro bono publico ab illis erogatarum, subductionem ineant. Quod nec sine exemplo (id enim ab iis alias factitatum esse audio, in urgentibus scilicet, qualis haec est, occasionibus) nec, dubio procul, absque Illustrissimorum Ordinum Generalium comprobatione fieret, quum vestrae tum provinciae tum urbis in rebus quae ad commune omnium foederatarum bonum pertinent ea sit auctoritas, ut illorum sententiae, tanquam sapientissimis decretis, reliquae omnes libentissime acquiescant, multoque magis re ab iis prudenter preavisa et utiliter peracta, in negocio praesertim, quale hoc est, nautico, eo quod in hisce unanimi omnium consensu prae aliis provinciis Hollandiae provinciae, ipsiusque nominatim Amstelodamensis civitatis, potissimae sint rationes: sicque, longo illo, quo terrebaris, circuitu(524) resecato, obviae omnes difficultates a te superabantur; et si hoc hiemali tempore id a te perficiatur(525), satis, ut spero, superque factum erit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Illustrissimis Ordinibus Hollandiae Amplissimis Consulibus Nobilissimos Dominos Borelium Beveren Illustrissimus Dominus Grotius Illustrissimi Amplissimi Ordines Consules Illustrissimorum Ordinum Generalium Illustrissimorum Ordinum Generalium Hollandiae Amstelodamensis