Pagina (281/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Dominus enim Galilaeus sese paulatim reficit in diesque vires resumit, animo eius invicto corpori vigorem ministrante; ita ut sperari possit, fore(526) ut ineunte proximo vere rei bene gerendae opportunitas adhuc integra tibi sit futura. Quare(527) gnaviter(528) rem promove, meque de successu certiorem facito.
      Ceterum optassem ut, quod antecedentibus meis tibi indicavi, simpaticum aliquod officium optimo nostro seni pro miserando eius casu, suis literis adeo(529) diserte vobis exposito, exhibuisses. Iners enim de eo silentium apātheian?(, cordatae quam erga illum profiteris amicitiae nullo modo convenientem, indicat, eiusque fiduciam, toties a te illi(530) datam, haud dubie enervat; futurique vestri colloquii per literas ipsius negotii patefactionis expositum fructum, ex quo tamen omnis per te posthac perficiendi negocii spes pendet, vide ne minuat. Vide etiam ne nimis hactenus dilatum omni ea, quam convenienti tempore exhibitum promovisset, gratia cadat. Quapropter, ut, decenter abs te illi oblatum, gratanter ab eo excipiatur, necesse est quam ocissime id maturari(531).
      Gassendus, privatis negotiis impeditus(532), meditatum(533), de quo ad te scripseram, iter intermisit, incertus an et quando, nondum quippe re peracta, in posterum(534) id sit suscepturus.
      Elapsi mensis Octobris die decima ad te scripsi(535), et ante octiduum, per Ioannem Vanleiden vestratem tabellarium, Bulialdi fasciculum, in quo eius est libellus De natura lucis(536) ab eo tibi oblatus, ad te misi. Proxima hebdomada, annuente Deo, ad Nobilissimum Hugenium scribam, literasque, quas nunc per tempus exarare non licuit, illi tradendas ad te mittam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Galilaeus Octobris Ioannem Vanleiden Bulialdi Deo Nobilissimum Hugenium