Siquidem fluxio, quae mihi septem circiter abhinc mensibus alterum oculum, meliorem scilicet, densissima obduxerat nube, rursus et alterum imperfectum, qui mihi reliquus erat et aliquem, exiguum licet, in rebus meis suggerebat usum, adeo atra obtexit caligine, ut nihil amplius apertis oculis quam occlusis videam: ex quo fit ut per lucem mihi non liceat bene omnia percipere, quae tute tam diserte de luce scribis; demonstrationes enim, quae ex figurarum dependent usu, nullo pacto comprehendi sine lucis ope possunt: ea tamen quae capere auribus potui, summa cum delectatione audivi. Pro tuo igitur erga me tam propenso ac benefico animo, quas possum et quas debeo tibi gratias ago.
Philolaus(588) ille, quem Amstelodami typis exornari significas, ignotus mihi omnino erat; at acceperam e contra, iam sub praelo esse in Germania librum Patris Sciainer e Societate Iesu De stabilitate terrae(589), quam philosophicis atque astronomicis rationibus probat.
Libenter audio, te cum D.no Diodato, mei amantissimo atque officiosissimo viro, amicitia iunctum esse; mihique credas velim, quod in hac, qua premor, calamitate summum levamen foret, si et ego vestra familiaritate mutuisque congressibus coram frui possem; sicut et non parum doleo, ingruentibus belli(590) terroribus, clarissimi atque doctissimi viri D.ni Gassendi mihi tandiu exoptatum congressum eripi(591). Sperabam etenim mirificam illius doctrinam ac suavitatem(592) ingenii, quam ex eius scriptis praegustaram, propius ac maiori cum voluptate ex mutuo colloquio haurire.
| |
Amstelodami Germania Patris Sciainer Societate Iesu De Diodato Gassendi
|