Pagina (333/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      L'Aja, 25 gennaio 1638.
     
      Bibl. dell'Accademia delle Scienze in Amsterdam. Mss. XLIV, Lettres latines de Constantin Huygens, pag. 262. - Copia di mano sincrona.
     
      Hortensio.
      25 Ian. 1638.
     
      Districtus tot negotiis, Hortensi doctissime, quot nobis nosti in frusta diem discerpere, securius eo distuli ad binas tuas rescribere, quod cum, separatis Comitiis, ad vos rediret Amplissimus Borelius(643), ab illo te certiorem fore sciebam omnium eorum quae hic Hagae circa negotium Galilaeum administrata essent. Quod a me porro petiisti, ut Celsissimo Principi(644) ad rem fovendam atque propellandam autor essem, tanto impeto a me procuratum est, ut praesens facile iudicasses, nihil calcari opus esse equo tam sua sponte currenti; neque dubium est, si consulatur, operae meae fructum persensuros qui hoc in mandatis habituri sunt. Passim denique et ubicumque cum profectu fieri posse videtur, maximae rei ineffabile momentum et nimis quam paucis perspectam utilitatem totis viribus inculcatum eo. Catsium(645) postremo ante paucos dies tam incitato sermone concussi, ut se receperit, quam primum ullo pacto fieri possit, Hollandica de profectione tua vel deliberationem vel decretum ad Ordines Generales perlaturum, ut grave scilicet negotium, quia ad aerarii angustias pertinet, senatusconsulto tamen sanciatur. Haec apud Clarissimum Deodatum, si quando ad eum rescribes, ut commemores, a te peto.
      .... et me ama, qui te diligo ut quidem te praesente saepe multumque frui optem; nunc vero quam remotissimum et trans saeva Alpium iuga vectum velim, ut ne sero Florentiam adeas et extinctum (quod cum Principe metuo) nebulosum illud sidus reperias, sine quo parum est quod de luce Iovis et satellitum orbi terrarum polliceamur.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Aja Accademia Scienze Amsterdam Lettres Constantin Huygens Ian Hortensi Comitiis Amplissimus Borelius Hagae Galilaeum Celsissimo Principi Hollandica Ordines Generales Clarissimum Deodatum Alpium Florentiam Principe Iovis