Pagina (347/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
     
      Di Possonia, li 5 Febbraro 1638.
      Di V. S.
      A.o (?) S.re e <...>
      Fran.o Piccolom.ni Aragona, Con.te d'Appiano.
     
     
     
      3671.
     
      LODOVICO KEPLER a GALILEO in Firenze.
      Venezia, 6 febbraio 1638.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. XIII, car. 81-82. - Autografa.
     
      Salutem et observantiam etc.
     
      Illustris, Excellentissime atque Doctissime Vir, Patrone suspiciende etc.
     
      Novit Illustriss.a Excell.a V.ra tritum illud et antiquum proverbium: Miseris solatium socios habuisse malorum: quod an mihi applicare possim vel Illustrissimae Excell.ae V.rae, dubius haereo; hoc tamen scio, periclitantem non posse magis conveniens consilium petere, nisi ab eo qui in eodem olim haesitavit luto. Hinc temeritatis opus sum aggressus, molestando Illustriss.am Excell.am V.ram scripto meo non perpolito. Idem enim adversarius qui Illustriss.am Excell.am V.ram aliquando circumvenit, et mihi struxit et adhucdum struit insidias, scilicet Scheunerus(669) iste bonus, Iesuita, qui sub specie religionis atque devotionis observantiaeque erga Ecclesiam Romanam, quasi dogmata et hypotheses dictae Ecclesiae displicentes vellet abolere, alienis se plumis exornare desiderat(670). Multa iam tentavit bonus iste homo contra parentis(671) mei, ante septennium pie Ratisbonae in Comitiis defuncti, manuscripta posthuma, sed per Altissimi gratiam frustranei hactenus fuerunt conatus et machinationes ipsius: Deus avertat et sequentes!
      Sed quid faciam ego miser contra tot insidiis et astutiarum telis armatos, contra Imperatoris potestatem inviolatam hactenus, quem ipsum eiusque inter aulicos praecipuos ita informavit Scheunerus? scilicet: "In scriptis parentis mei posthumis multa contineri prognostica in praeiudicium Domus Austriacae cedentia"; item, "Observationes Tychonis Brahei," (quas ego iure retentionis, usque debitum ex Camera Imperiali nobis haeredibus adhucdum solvendum exponatur, possideo) "ut et quaedam ex operibus parentis mei, instar thesauri esse aestimanda, et propterea, ne omnibus innotescant, in bibliotheca Imperiali reservanda, pro notitia solius Imperatoris et paucorum quibus, ex singulari gratia, ad usus libros istos velit concedere". Quare, ante quadriennium modo, praesens Imperator(672), per Comitem Trautmansdorffium(673) apud sororem meam, viduam Bartschianam(674) (cuius custodiae dicti libri tum erant concrediti) Laubani Lusatiae degentem, serio cepit inquirere, ubi sint? quot sint? et an Imperatori petenti tradere velit nec ne?


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Possonia Febbraro Piccolom Aragona Appiano Firenze Excellentissime Doctissime Vir Patrone Illustriss Excell Miseris Illustrissimae Excell Illustriss Excell Illustriss Excell Scheunerus Iesuita Ecclesiam Romanam Ecclesiae Ratisbonae Comitiis Altissimi Deus Imperatoris Scheunerus Domus Austriacae Tychonis Brahei Camera Imperiali Imperiali Imperatoris Imperator Comitem Trautmansdorffium Bartschianam Laubani Lusatiae Imperatori