Interim absentia mea, quia me non consentiente in hoc negocio responsum dare non potuit, ipsum excusavit. Ego interim ob paupertatem variis agitatus sum fortunae procellis, et quidem per varios casus; per literas autem vocatus a sorore, penetrare conatus sum, atque nudus ex spolio militum Caesareanorum ad sororem veni, quam ipsam quoque summa pressam egestate salutavi. Vestimenta ad corpus contra iniurias hyemales tutandum, ut et viaticum pro itinere Viennensi suscipiendo, praxim exercendo medicam, intra menses paucos, comparavi. Viennam ante menses novem profectus sum, dicta autem manuscripta omnia in locum alium tutiorem transportavi: Imperatori interim Viennae miseriam, inde ab obitu parentis nostri perpessam, coloribus quasi depinxi; opem ipsius, debitum solvendo, imploravi: nihil tamen responsi per tres integros menses obtinere potui. Causa fuit quia Scheunerus Viennae praesens; cuius instinctu decretum, ab Imperatore propria manu subscriptum, dum ego causam meam in aula tractavi, mittebatur ad Baronem quondam Bohemum, pro inquirendis et, nolenti volenti, surripiendis sorori libris istis manuscriptis. Sed et isti conatus fuerunt frustranei, quia iam praeter me nemo scit ubi libri lateant: soror autem per cursorem celerem talia me quamprimum rescire fecit; quibus intellectis, ego statim contra violentiam protestatus sum apud Imperatorem, et quidem nomine totius reipublicae literariae. Consiliarios plerosque dehortatus sum a consultationibus quae in praeiudicium ac ignominiam Imperatoris totiusque reipublicae literariae detrimentum cedere possent, atque facinus Scheuneri in Illustriss.am Excell.ma V.ram perpetratum pro argumento secuturae perfidiae introduxi, hisque persuasionibus a multis approbationem rationum mearum obtinui per privatos discursus; ubi autem ad consilia publica convenerunt, omnino contraria decreta fabricarunt.
| |
Caesareanorum Viennensi Imperatori Viennae Scheunerus Viennae Imperatore Baronem Bohemum Imperatorem Imperatoris Scheuneri Illustriss Excell
|