Pagina (349/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Vult Imperator sibi tradi et observationes Tychonicas et manuscripta parentis mei posthuma simul; de solutione autem 13 millium florenorum Germanicorum, quos adhuc debet, nihil certi vult statuere, sed ad annos quatuor vel plures (imo infinitos), et quidem ex reditibus extraordinariis et incertis, successivam tantum satisfactionem promittere, de remuneratione pro manuscriptis parentis nulla mentione facta. Interim nos patimur iusti, et quidem omni ope destituti: bini fratres(675) mei minores cum noverca(676), ante sesquiannum, circa Francofurtum ad Moenum misere vitam finierunt: supersunt adhuc tres sorores, una nupta viro secundo(677), reliquae duae(678) parvulae adhuc; et ex fratribus ego solus resto, pauper et inops, multis iam sollicitudinibus curis atque miseriis defatigatus, ut idem fere, quod fratribus contigit, exitium et mihi metuendum sit. Cognati mei ex linea materna(679), in Styria viventes, pro liberalitate sua, ad gradum suscipiendum doctoralem in medicina aliquid sunt largiti, quem propter ego nunc Patavium proficiscor; sed rationes ab aliis mihi factae non sunt aequales sumptibus pro obtinendis honoribus istis exponendis. Cognatos rursus compellare non audeo, quia vix id quod dederunt impetrare potui; neque promotionem alibi, nisi titulum doctoris assecutus fuero, sperare possum. Quare si patronus quidam et sumptus ad promotionem, et ad iter suscipiendum ad locum istum ubi libri latent, suppeditare vellet, is animi mei gratitudinem experiretur infallibiliter, scilicet in hoc, quia iam decrevi manuscripta parentis, nolente volente Imperatore, extra Imperium publici facere iuris, et quia ego iure haereditatis immediatae illa possideo; at vix alius characteres parentis, tot correcturis maculatos, legere vel intelligere potest quam ego, qui per integrum fere decennium opella mea quacunque parenti praesens fui.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Imperator Tychonicas Germanicorum Francofurtum Moenum Styria Patavium Imperatore Imperium