Pagina (350/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quis enim de iure mihi poterit inhibere promulgationem famae paternae? quis interdicet bonus ut non debeam servire bono publico, communicando libros adeo desideratos? Itaque dico, si quis esset patronus qui mihi suppeditaret subsidium aliquod et media, quibus adiutus scopum attingere in medicina, et postea dispositionem ad publicationem facere, possem, mereretur is non tantum ut illi adscriberetur a me unus vel alter ex istis libris, sed et universam rempublicam literariam sibi devinciret, laudemque et nomen immortale sibi compararet apud posteros.
      Observationes Tychonis quod attinet, illas reservare cogor usque Imperator vel satisfecerit, vel loco satisfactionis illas potestati meae plenariae concesserit. Dolenda sane ingratitudo Domus Austriacae, quae nobis haeredibus Keppleri extreme angustatis opem suam denegare potest, cum pater ad conservandam dictae Domus Illustrissimae authoritatem, et ad promovendam utilitatem reipublicae literariae, quaecunque ab aliis obtinuit beneficia Principibus exposuerit. Inter dictos autem Principes benefactores munificentissimos non ultimus quoque fuit Serenissimus [V]ester, ante paucos annos pientissime defunctus, Florentinus, cuius clementia erga literatos et arder in promovendis literarum studiis non nisi studia negligentibus ignotus est, ut qui Pragae ante annos decem munificentiam et liberalitatem suam parenti meo satis largiter demonstravit. Si itaque idem ardor et amor erga literatos et literarum studia filio nunc dominanti Serenissimo est implantatus, certe ex haereditate paterna ego me subiectum habile agnoscere potero ad recipiendam similem gratiam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Tychonis Imperator Domus Austriacae Keppleri Domus Illustrissimae Principibus Principes Serenissimus Florentinus Pragae Serenissimo