Ven.a, 31 Luglio 1638.
Di V. S. molto Ill. et Eccell.maDev.mo Ser.
F. F.
3770*.
MATTIA BERNEGGER a GASPARE HOFMANN in Altorf.
[Strasburgo], 31 luglio 1638.
Bibl. Civica di Amburgo. Codice citato al n.° 2613, car. 278r. - Minuta d'altra mano, con correzioni autografe.
.... De Galilaeo non valde me perculisti, qui sciam, ipsum simulate, non serio, dixisse quae dixit. Anni sunt 20 et quod excurrit, cum, amicorum rogatu, ex italico converti tractatum ipsius de instrumento proportionum(855). Ea versio cum non displicuisset, internuncio Deodato I. C.to Parisiensi, rogavit me ut item Systema suum Copernicanum vertendum susciperem, ex alto tamen dissimularem me hoc precibus suis dedisse(856). Feci, et in id comparata ad lectorem praefatio est, ut editionis crimen ab autore depulsum in alios conferatur. Nam quae de Engelke(857) et ceteris scripsi, fictitia pleraque sunt: Engelke librum ne per somnium quidem vidit. Habeo binas ab autore litteras, unas latine(858), alteras hetrusco idiomate(859) scriptas, elegantissimas utrasque et humanissimas, in quibus magnas pro navata opera gratias agit. Et ne ante carcerem scriptas existimes, istum squalorem et persecutionem illam (quae potissimum a Scheinero, Iesuita quodam, auctore et instinctore proficiscitur) patienter a se ferri ostendit. Velim ad manum sit epistola (nec enim iam vacat inquirere): describerem verba, mascula profecto et vere philosophica. Videreris tibi Socratem quendam in carcere concionantem audire. Quin etiam telescopio, gratissimo non minus ac pretioso munere, transmisso suam in me benevolentiam testatam reddidit.
| |
Luglio Eccell Altorf Strasburgo Amburgo Galilaeo Deodato I Parisiensi Systema Copernicanum Engelke Engelke Scheinero Iesuita Socratem
|