Pagina (496/584)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      ...
     
     
     
      3798*.
     
      GIO. GHERARDO VOSSIO a UGO GROZIO in Parigi.
      Amsterdam, 14 ottobre 1638.
     
      Dalla pag. 361 dell'opera citata nell'informazione premessa al n.° 2947.
     
      .... Putabam, collegam meum Hortensium dilaturum iter in terras exteras, propter luculentam rationem quam scripseras et ille ex Deodato cognorat. Sed longe alia ei mens. Nec miror. Bina illa caroleorum nostratia millia ad hoc iter sunt assignata ab Ordinibus Generalibus(937). Praeterea fruitur stipendio nongentorum, quos percipit ab urbe hac. Vides quantum profueris. Non vidit loca extera: nunc impensis publicis, praelustri titulo, iter suscipiet; qaae res et nunc honori illi futura, et postmodo memorabitur ad ingentem eius gloriam. Deus illi gratam tribuat mentem; et tributurum confido. Ait, se primo in Britanniam iturum, unde in Gallias, tum Venetias, inde prout res dederit. Sed cum longissimo tempore nihil mecum communicasset, uti neque cum Blauwio(938) (nempe quia, credo, sumus occupatiores aliis quam ferendo simus), tandem mihi significavit, de Anglia dicis gratia se spargere, quo iter hoc sit occultius, sed recta iturum in Gallias, non Lutetiam tamen, ne de eo Italia cognoscat ex illis quibus fortasse innotuerit, si Lutetiae videant: nolle enim se periculum magno seni creare; ne Venetiis quidem agere se quicquam velle per literas, nisi ex consilio illorum qui rei sunt plane intelligentes....
     
     
     
      3799*.
     
      ALBERTO CESARE GALILEI a [GALILEO in Arcetri].
      Venezia, 16 ottobre 1638.
     
      Bibl. Est. in Modena. Raccolta Campori. Autografi, B.a LXXVI, n.° 8. - Autografa.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVII. Carteggio 1637-1638
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 584

   





Parigi Hortensium Deodato Ordinibus Generalibus Britanniam Gallias Venetias Blauwio Anglia Gallias Lutetiam Italia Lutetiae Venetiis Arcetri Modena Campori