Pagina (227/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Deinde, cum aër rarefactionem patitur, si modo semper continuus perstet et nulla sint in eo spatiola vacua, qua ratione potest explicari rarefactio. Denique, cum plumbeum globulum, qualis est pila mosqueti, unico ictu mallei ferrei, in incudem impacti, reducamus ad formam unius denarii aut aurei nummi, quaero quanti ponderis debeat esse malleus alter, ut, simpliciter superpositus absque motu et ictu, eundem globum plumbeum in eandem aurei formam reducat. Quae hactenus, donec aureum illum tractatum in lucem emiseris de vi percussionis, quem a te tandiu expectamus. Quod si hac vice contigerit, uti spero, meos characteres legi posse ab amicis tuis, plura postmodum satis iucunda et curiosa, praesertim circa magnetem, Tuae Excellentiae scripturus sum, quae vestris academicis non sint ingrata futura. Vale interim, Vir ad verae philosophiae perfectionem nate, meque tui credas
     
      Parisiis, Calendis Maii anni 1640.
     
     
      [vedi figura 4002.gif]
     
      Gallus Le Maire(443) asseverat, se praeclaro instrumento scientiam longitudinum invenisse, quas sit brevi daturus, ut et Mediterraneum mare iuncturus Oceano prope Tholosam, et alphabetum daturus quo, absque ullo internuncio vel pacto, cum Sinensibus et reliquis totius orbis nationibus et incolis libere colloqui possimus.
     
     
     
      4003**.
     
      DANIELE SPINOLA a [GALILEO in Arcetri].
      Genova, 2 maggio 1640.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. I, T. XII, car. 162. - Autografa.
     
      Molt'Ill.re ed Ecc.mo Sig.r mio Oss.mo
     
      Non posso dir a V. S. il gusto che ho sentito in legger la risposta sua alle opposizioni del S.r Liceti(444), perchè non ho tempo da estendermi in scrivere, chè mi conviene partirmi ora per Palermo per occasione improvisa et importante.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850

   





Tuae Excellentiae Vir Calendis Maii Le Maire Mediterraneum Oceano Tholosam Sinensibus Arcetri Liceti Palermo