Et exoptassem quidem accipere simul desideratum De natura et efficientia luminis opus(541); sed interim tamen percepi ex isto, tuam de natura luminis sententiam non esse alienam ab ea quam auguratus fueram. Intempestivum, immo etiam importunum, penitus foret quidquam propterea retexere: quare, ne amplius digrediar, ad digressionem tuam accedo, in qua lucem illam subobscuram lunae ita explicas, ut reflexae ex aethere etiam aliquam nativam adiungas. Non haereo vero ut expendam quid de nativa sentiendum sit, cum et tu ipse illam ad calcem indubitatam non habeas, et videatur luna non magis quam terra suapte natura esse lucida, quippe ex coetu planetarum. Id nimirum esse videtur inter sydera inerrantia errantiaque discriminis, ut, cum illa de suo luceant et sint instar solis totidem perennes exundantesque splendoris fontes, unde et similem solari scintillationem obtinent, ista ex opposito non nisi mutuatitiam et quasi precariam lucem nanciscantur (nempe quantum sol proximus veluti effundit, et ipsa inerrantia, propter immensam distantiam exilissima visa, veluti instillant), ex quo obtusa immotaque et non fulguritantia sunt. Ergo, ut de luce lunae secundaria iuxta antedicta pergam dicere, patiere lubens, eximie vir, ut, quia scrupulus quispiam haesit et rationes tuas percurrentem nescio quid remoratum est, ideo adtingam breviter quid ad rationes singulas visum mihi fuerit posse responderi.
Praemittam solum, luculam illam quae in deficiente luna observatur, non esse reflexam a terra, instar illius videlicet quae in eadem conspicitur dum ante et post coniunctionem non longe a sole spectatur.
| |
|