Pagina (279/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Nam cum hinc inde a sole est, facile radios excipit qui ex terra in solem directe, et in circumpositam(542) regionem oblique, toto circiter hemisphaerio, repercutiuntur. Ex quo fit, ut versante luna intra id hemisphaerium, seu intra quadraturam utramque, lucula in illa recepta adpareat, ac tanto quidem debilior, quanto a sole receditur magis, propter obliquiores et pauciores radios; donec ultra quadraturas(543) tandem elanguescat et inconspicua prorsus evadat, ob radios obliquissimos et vel perpaucos vel etiam nullos. Quod cum ita sit, qui poterit fieri ut luna soli opposita, et in alterius hemisphaerii meditullio constituta (videlicet cum deficit), lucem vel radios excipiat ex aversa terrae parte repercussos? Censendum ergo potius est, praeter radios in terrae globum impactos et ex eo reflexos, ceteros, qui incidunt circumquaque in aërem terrae circumfusum, refringi, et ob aëris convexitatem retro coïre; adeo ut conum umbrae terrenae, futurum alias tota sua capacitate aeque obscurum, illustrem faciant(544), et maxime ad eius partes circum extremas. Hinc scilicet esse videtur, quamobrem luna, in umbrae conum tota demersa, eam partem semper clariorem servet, quae circumferentiae umbrae est propinquior, eam obscuriorem quae remotior: quippe pauciores radii refracti versus centrum umbrae perveniunt, plures versus eius extrema. Neque mirum est, si pro variis lucis et obscuritatis gradibus luna tam varie colores mutet, ut in ruborem denique tetrum ac pene inconspicuum vertatur. Vidimus certe aliquando(545) centrale prope deliquium, in quo parum aberat quin luna, seu locus quem tenebat, requireretur, adeo maligna ac pene nulla, qua discerneretur, supererat lux; unde et subiit cogitare, tametsi nulli radii refracti ad lunam usque pertingerent, tantillam tamen luculam esse quae a stellis oppositis illustrantibusque posset derivari.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850