Pagina (280/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Sed ad rationes.
      Dicis, primo, lunam tam ante quam post quadraturas aequa distantia a terra abesse, non vero a sole; quamobrem a sole, non a terra, peti lucis illius discrimina, atque adeo ipsammet lucem. Sed patet ex dictis, discriminis caussam esse non(546) maiorem minoremve distantiam ab alterutro, verum maiorem minoremve reflexionis obliquitatem et participationem radiorum, cum nihil aliunde dicendum sit de accessu et recessu lunae respectu terrae in excentrico, ex quo est diametri illius non aequa semper adparentia.
      Dicis, secundo, perexiguam esse eam lucem respectu illius qua luna plena terram illustrat, et fore tamen ut esset maior si terra quasi plena lunam illustraret, cum sit mole maior et soli quam luna in plenilunio propinquior. Sed cur non potius existimemus, eiusmodi lucem esse maiorem ea qua terra per plenilunium illustratur, cum haec procul spectantibus sic hebes evadat, ut nihil sit verisimilius quam ipsam detectum aegerrime iri ex luna, si quispiam illinc spectaverit?
      Dicis, tertio, lucem illam esse vividiorem ad limbum quam in media facie, cum, seu luna concavitatem seu politam convexitatem circa medium habeat, possit inde magis reflectere lucem quam e superficie marginea, e qua radii praeterfluunt in aetherem. Verum lux illa hebetior circa mediam regionem est ob maculas illas praegrandes, quae, quasi lacunae seu maria, maiorem lucis partem quasi combibunt(547), transmittuntque in fundum; cum ad limbum non ita grandes lacunae sese offerant, sed solidiores partes, quae lucem potentius reflectant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850