Quod addis vero, lunam soli copulatam nullas tenebras effusuram, si fuerit ipsa lucida, non potest sane congruere nisi luna admissa fuerit tam lucida quam est sol ipse, aut saltem ita diaphana ut radiorum solarium traiectioni obstare nihil possit. Neutrum porro admittitur; et vix locum habere potest quod quasi effatum assumis, minus lucidum maiori lucido copulatum illius illuminationem non impedire: quippe quantum lucidum minus corpulentum est, tantum avertit radiorum lucidi maioris; unde et fax et rogus ardens, quae exempla tua sunt, speciem umbrae creant ad partes soli oppositas; quod de vitro quoque est superius dictum.
Dicis, sexto, Venerem etiam in meridie plerumque videri, quare et lunam per eam lucem visibilem fore, si tantopere a terra illustraretur. Sed lux, qua Venus conspicitur, primaria est immediateque a sole hausta, qualis est et illa argentea qua luna quoque interdiu apparet. Non videtur autem potuisse argumentum inde deduci ad lucem secundariam, quae in Venere etiam nulla observatur, non modo interdiu, sed in vespertinis etiam matutinisque tenebris, et ne per telescopium quidem, adeo ut inter illius cornua nihil a caelo reliquo diversum possit observari.
Dicis, septimo, lunam, dum eclipsim patitur, nihil lucis accipere, neque a terra, tanquam obscuram sui partem ipsi obvertente, neque a sole, tamquam ipsa terrae opacitate intercepto; quare et fulgorem in ea depraehensum, esse partim ab aethere repercussum, partim nativum. Verum, ut is fulgor sit ex radiis solis in aëre terrae refractis, iuvantibus etiam non nihil stellarum igniculis, iam ante declaratum est.
| |
Venerem Venus Venere
|