Dicis, denique, si radii solis adeo vividi repercuterentur ex terra ut in lunam pertingerent, eos, cum directis coëuntes, regionem mediam aëris ita excalefacturos, ut non possent in ea nix, grando, aliaque metheora progigni. Verum, cum illa aëris regio suis ex caussis frigida sit, alia profecto indiget, ut possit incalescere, quam opposita radiorum simplicium dupliciumve coalitione. Nam si pone vitrum convexum aut in aprico calescit aër, ibi ea radiorum est multiplicatio, quae in aëre medio non occurrit. Quod putas autem, solis radios ad lunam usque non reflecti, cogita, quaeso, si sub meridiem adtollereris sensim a terra, ita ut illam respectares ex milliari centesimo, millesimo, decies et centies ac tandem ducenties millesimo, seu ex orbe lunae, an non illam semper decrescentem quidem magnitudine, sed illustratam tamen a sole, videres? Non esset profecto locus in quo evanesceret, tanta praesertim opacitate comparatione aetheris, tanta mole respectu lunae. Si ita vero futurum esset, quid dubitemus, solis radios ad lunam usque repercuti, et lucem ibi esse ex terra, ubi terra sit futura illustris?
Gratias postremo debeo, quod sub digressionis et capitis finem meministi rursus et mei et propositi in epistola ad Naudeum problematis, ut cuius solutio abs te tradita conferre quicpiam visa sit explicandae causae(549) litheosphori, seu Bononiensis lapidis lucem externam concipientis conservantisque aliquantisper. Quo loco non est cur excurram, ut meum symbolum conferam, et maxime quidem cum ipse tam accurato opere anteverteris omnem diligentiam, etc.
| |
Naudeum Bononiensis
|