Pagina (327/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Praga, 3 novembre 1640.
     
      Bibl. Naz. Fir. Mss. Gal., P. VI, T. XIII, car. 234. - Autografa la firma.
     
      Perillustris et Excellentissime D.ne, D.ne Galilee, D.ne Observandissime,
     
      Licet magno tui desiderio tenerer, hanc tamen felicitatem fortuna invidit, quae me, tibi adeo vicinum, prohibuit a tuo desiderato conspectu, dum socii itineris, nescio quo rumore de sinistro belli eventu permoti, Italiam praecipites relinquunt; quos et ego sequi coactus, magno dolore afficiebar, non potuisse illum honorem tibi deferre, quem omnes literati deferunt, et praesentem venerari quem tota Germania suspicit cum animi grati significatione, ex cuius divinis scriptis me quoque profecisse gaudeo. Quod si tua scripta de motu videre contigisset, priusquam in eo argumento me exercere cepissem, abstinuissem sane a labore supervacaneo. Verum librum tuum de motu Graecii primum aspexi, dum Italiam inde peterem, a Patre Gulden(658) mathematico illius legendi spatio duntaxat unius diei mihi copia facta. Systema quoque mundi nimis sero accepi, a D.no Pironi(659), communi amico, de eo monitus, qui, cum scripta mea vidisset, miratus fuit me in plerisque tecum convenire. Illum ergo libellum De proportione motus(660) Tuae Claritati misi, non quod existimarem aliquid eruditionis tibi accessurum, sed ut ostenderem me iisdem studiis teneri, ut hac ratione illa similitudo te alliceret ad mutuum amorem. Siquid vero in eo libello a me peccatum fuit, a te corrigi pro magno aestimabo. Alteram partem de proportione motus figurarum rectilinearum, ex qua circuli quadraturam elicere tentavi, sicut et alium librum de motu et huius efficientibus causis, gravitate levitate et impulsu, iam absolutos, ubi lucem aspexerint, Tuae Claritati censendos submittam.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850

   





Excellentissime D Galilee Observandissime Italiam Germania Graecii Italiam Patre Gulden Pironi Tuae Claritati Tuae Claritati