613bis**.
FEDERICO CESI a GIOVANNI FABER [in Roma].
Roma, 11 dicembre 1611.
Arch. dell'Ospizio di S. Maria in Aquiro in Roma. Carteggio di Giovanni Faber, Filza 423, car. 63.- Autografa.
Doctiss.e ac Chariss.e Frater S. P.
Libros caelestium rumorum, a Galilaeo nostro excitatorum, D. V. mitto, ut in epistola conscribenda(924) illis uti possit, simul et quae adnotavi loca ad eamdem opportuna, ut memoriae loco inserviant. Optarem quam primum exararet, nec unicam; non parum quippe rebus nostris profuerit, ut dixi et dicam. Normulam praeterea exhibeo titulorum et inscriptionum Lyncaearum, in quibus tum dignitatem tum puritatem philosophicam servatam arbitror.
Dies D. Teophili(925) Lynceaturae decreta erit ab hac prima vel secunda. Indicam tamen statim ac parata res erit. Valeat D. T., et salutem meo nomine D. Theophilo, candidato nostro, impertiatur.
Ex Lycaeo, die xbris undecimo 1611.
D. V.eFrater qui ex corde amat
F. Caes., Princeps Lyn.
Fuori: Doctiss.o ac Chariss.o Fratri
Domino Ioanni Fabro Lyncaeo.
613ter**.
FEDERICO CESI a GIOVANNI FABER [in Roma].
Roma, 12 dicembre 1611.
Arch. dell'Ospizio di S. Marla in Aquiro in Roma. Carteggio di Giovanni Faber, Filza 423, car. 141 - Autografa.
Doctiss.e ac Chariss.e Fr. S. P.
Epistolas a Galileo et ad Galileum caelestium novitatum occasione scriptas, Mantuanumque eiusdem generis problema(926), transmitto, ut perlegere possit antequam epistolicas aggrediatur conscriptiones. Nec omnes, quae ad hanc usque emissae sunt diem, esse suspicetur, sed quae meis oculis oblatae.
| |
Roma Ospizio S. Maria Aquiro Roma Giovanni Faber Filza Chariss Frater S Galilaeo Lyncaearum Teophili Lynceaturae Theophilo Lycaeo Caes Princeps Lyn Doctiss Chariss Fratri Ioanni Fabro Lyncaeo Roma Ospizio S. Marla Aquiro Roma Giovanni Faber Filza Chariss Galileum Mantuanumque
|