Pagina (518/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Vide quid porro dici debeat.
      Vidimus etiam tractatum Mechanicorum, quem e tua manu putant ortum, in cuius fine conaris vim ictus mallei aut alterius rei definire(968). Praeterea, te systema novum de motu terrae perfectum habere prae manibus, quod tamen ob prohibitionem Inquisitionis non possis divulgare; quod certe si nobis confidere velis, et tuta via illius exemplar ad nos transmittere, illius editionem, prout praescripseris, audemus polliceri. Denique monebo, nos iam in fabrica rarissimi inventi perspiciliorum laborare, quibus obiecta tam in luna quam in stellis, eadem magnitudine quam habent in se, visuri sumus, ut iam si quae sint in illis corporibus quantumvis dissitis viventia, ea clare detecturi simus. Non tamen plura hac vice de hoc incomparabili invento, donec tuas accepero; quas dum expecto, Deum Optimum veneror, te servet incolumem.
     
     
      Tuus ex animoF. Marinus Mersennus,
      ex ordine Minimorum S>. Francisci de Paula.
     
      Ex conventu nostro Parisiensi ad Plateam Regiam sito,
      Calendis Februarii anni 1629, quem tibi prosperum exopto.
     
      Fuori, d'altra mano: Al molto Ill.re S.r mio Oss.moIl Sig.re.....(969) Galiei.
      A Marignuoli.
      Fiorenza,
      Marignioli(970).
     
     
     
      1961bis*.
     
      ELIA DIODATI a GUGLIELMO SCHICKARDT in Tubinga.
      Ginevra, 20 ottobre 1629.
     
      Kgl. Landesbibliothek in Stuttgart. Cod. hist. fol.o N.° 563 (Deodatus), car. 3. - Autografa.
     
      .... A Galilaeo nihildum accepi, nec video quid ab eo mihi polliceri possim(971), interrupto per novas turbas, nuper in Italia exortas, omni commeatu....
     
     
     
      1965bis**.
     
      SFORZA PALLAVICINO a FABIO CHIGI [in Ferrara].


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850

   





Mechanicorum Inquisitionis Deum Optimum Marinus Mersennus Minimorum S S. Francisci Paula Parisiensi Plateam Regiam Februarii Galiei Marignuoli Tubinga Stuttgart Deodatus Galilaeo Italia Ferrara