Pagina (523/850)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Tanaron, 13 agosto 1633.
     
      Dalle pag. 64-65 dell'edizione citata nell'informazione premessa al n.° 1729.
     
      .... Ut ad exilitatem stellarum, cum errantium tum fixarum, redeam, video, primum, quibus momentis clarissimi nostri amici Schickardi rationes(985) deiicias(986), ut observatam a me quantitatem Mercurii non esse augendam propter opticas fallacias demonstres.... Deinde tibi gaudeo, quod te eaedem propemodum cogitationes subierint, quae virum illum nulli aevo unquam tacendum Galileum(987). Is, cum primum legit deprehensam a me exilitatem [vedi figura mercurio.gif], literis datis significavit, persuasum se iampridem fuisse, Mercurium caeterasque stellas esse magnitudinis incredibiliter minoris quam vulgo habeantur aut appareant, meque id visurum in libro cuius, praelo iam commendati, erat esemplum statim missurus(988). Stetit promissis optimus senex, ac medio nupero Ianuario literas ecce alias ad me et ad communem nostrum Elium Diodatum conscriptas(989), quibus editionem suppressam et se Romam citatum monet, Sancto, ut vocant, Officio libri rationem redditurum. Profectus ille Romam est, ac nescio quid iam cum illo agatur. Hoc persuasum prope habeo, nullum ad vos usque pervenisse libri exemplum, neque spem superesse magnam ut brevi perveniat. Quamobrem exscribam heic tibi paginam unam aut alteram, in qua agitur de exilitate stellarum, ut videas qua ratione illam summus vir obtinuerit. Exscribam vero italice, ut liber ille conscriptus est, quando te etiam italice intelligere ex eo colligo, quod eiusdem authoris librum de maculis solaribus citas, qui etiam italicus est.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Le opere di Galileo Galilei
Volume XVIII. Carteggio 1639-1642
di Galileo Galilei
Barbera Firenze
1964-1965 pagine 850

   





Schickardi Mercurii Galileum Mercurium Ianuario Elium Diodatum Romam Sancto Officio Romam