- Certior quidem historia adhuc saeculo VI. et V. ante Chr. Simonidi Ceo atque Epicharmo Siculo, antiquae Comoediae principi, satis insignes partes tribuit in litteris complendis et inveniendis novis, quas deinde cum prioribus in aptam seriem collectas a Callistrato quodam, ante alios Jonica Samos publice usurpavisse fertur. Atq. hoc Jonicum alphabetum 24 litterarum a populo Atheniensi tandem Euclide archonte, Olymp. 94, 2. ante Chr. 403 receptum, nec ibi ante hoc tempus usum duarum longar. vocalium publicatum tradunt plures et ex probatis auctoribus. Adeo sero litteratura Graecorum absoluta est et redacta in ordinem, primum, ut multis de causis coniicio, in iis civitatibus quae Sicil. et Magn. Graeciam tenebant, tum in illa posthac litterarum conficientissima urbe, Athenis. Sed cavendum est rursus ne tam serum usum scribendi credamus, aut in omni Graecia eodem tempore institutum. Jones quidem quum tot aliis rebus [4393]Europae cognatae exemplum nitidioris cultus darent et humani et civilis, matureque variis artibus et commerciis florerent, vel tacente historia verisimile esset, eos huius quoque praeclarae rei utilitatem primos animadvertisse et ad eam studium et ingenium contulisse suum. Quippe illis expectandus non fuit Callistratus Samius, ut aliquid scripto consignare tentarent: iam ante hunc papyro usi sunt; immo ante Simonidem et Epicharmum fuerunt lyrici poëtae, et Ionici et Aeolici, qui illo adminiculo faciendorum carminum carere vix possent. Deniq. in ea civitate (Athen.
| |
Chr Ceo Epicharmo Siculo Comoediae Callistrato Jonica Samos Jonicum Atheniensi Euclide Olymp Chr Graecorum Sicil Magn Athenis Graecia Europae Callistratus Samius Simonidem Epicharmum Ionici Aeolici Athen
|