Pagina (184/446)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Quasi stella matutina in medio nebulae(131), et quasi luna piena in diebus suis, lucet.
      Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae, et quasi flos rosarum in diebus vernis, et quasi lilia quae sunt in transitu aquae, et quasi thus redolens in diebus aestatis.
      Quasi ignis effulgens, et thus ardens in igne
      .
      ID. C. L, v. 6, 8, 9.
     
      Duas gentes odit anima mea; tertia autem non est gens, quam oderim.
      Qui sedant in monte Seir, et Philistiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis
      .
      ID. Ibid. v. 27, 28.
     
      Quid habet amplius homo de universo labore suo; quo laborat sub Sole?
      Generatio praeterit, et generatio advenit; terra autem in aeternum stat
      .
      ECCLESIASTE, C. I, v. 3, 4.
     
      Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
      Nihil sub Sole novum; nec valet quisquam dicere: ecce hoc recens est; jam enim praecessit in seculis quae fuerunt ante nos
      .
      ID. Ibid. v. 9, 10.
     
      Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo
      .
      ID. Ibid. v. 11.
     
      Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus
      .
      ID. Ibid. v. 15.
     
      Eo quod in multa sapientia multa sit indignatio, et qui addit scientiam, addit et laboremID. Ibid. v. 18.
     
      Risum reputavi errorem, et gaudio dixi: quid frustra deciperis?(132)
      ID. C. II, v. 2.
     
      Sapientis oculi in capite ejus; stultus in tenebris ambulat. Et didici quod unus utriusque esset interitus
      .
      ID. Ibid. v. 14.
     
      Et idcircum taeduit me vitae meae, videntem mala universa esse sub Sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Scritti editi ed inediti
di Goffredo Mameli
Tipogr. Istituto Sordomuti
1902 pagine 446

   





Seir Philistiim Sichimis Sole Sole Sole