Pagina (977/1187)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Ian Praeterea ex quo Dominus terram meam concedere dignabitur recuperare, dabo et consignabo potestati Ian quartam partem toti introitus arborensis iudicatus, excepto vino meae curiae pro debitis comunis et civium Ian., aut libras mille den. ian. in electione potestatis, quousque universa debita comunis et civium Ian. fuerint per omnia in integrum soluta. Insuper libras 100 dono annuatim comuni ian quousque debitum totum, ut supra dictum est, solutum fuerit. Item convenio et promitto quod de certo concedam atque permittam Ianuenses habere et tenere curiam in toto iudicatu Arboreae Item confiteor quod alii tres quarterii arborensis iudicatus sunt obbligati comuni Ianuae pro debito comunis et civium, et ex parte mea in quantum possum ipsos obbligo, et eos in guardia tenebo pro comuni Ianuae De his omnibus dictis tot securitates eis faciam quot potestati Ian. et civibus placuerit. Et si quod absit ut dictum est, non observavero, penam libr. 2.000 argenti fini vobis promitto et pro his omnibus observandis universa bona mea habita et habenda vobis pignoro et obligo et omnia iura et rationes, quas ullo modo habeo, vel habebo in arboren. iudicatu Abrenuntio omnibus actionibus quibus ullo modo me tueri possum et de terris et supradictis omnibus iuro fidelitatem com. Ian., et ipsas terras tenere promitto pro comuni et nomine comunis in feudum. Haec omnia ut suprascripta sunt iuro tactis Evangeliis ego Ugo de Bassis, filius quondam Ugonis de Bassis, qui professus sum habere annos 20, attendere et observare bona fide, sine fraude et malo ingenio Factum Ianuae in publico parlamento; testes Rogerius de Brema et multi alii, anno Dom. nativ. millesimo centesimo nonagesimo octavo, indizione XV (stile pisano, corrispondente all'anno volgare 1197), die 28 aug Ego Bertolottus Alberti, not., conventionem superiorem scripsi.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia di Sardegna
di Giuseppe Manno
pagine 1187

   





Praeterea Dominus Ian Ian Ian Ianuenses Arboreae Item Ianuae Ianuae De Ian Abrenuntio Evangeliis Ugo Bassis Ugonis Bassis Factum Ianuae Rogerius Brema Dom Ego Bertolottus Alberti