Concedit etiam dictus sindicus quod ecclesiae et clerici villae, et terrae de Sassari et eius districtus sua habeant beneficia et ipsis gaudeant absque impedimento Ianuenses nullomodo ad solvendum pedagia, tholonea seu quascumque alias praestationes compelli possint. Actum est etiam quod comune Ianuae nullo tempore erit in consilio quod terra seu villa sassariensis de loco ubi nunc sita est removeatur vel transferatur, nec etiam comune Ianuae in ipsa terra vel iuxta eam, nec in curatoriis de Romagna, Flumenargio, Nurra et Nulabris aliquod castrum vel fortaliciam aedificabit Concedit etiam sindicus quod Sassariensis in Ianua conveniri non debeat, nisi in districtu contraxisset seu deliquisset, et tunc dictae quaestiones secundum statuta civitatis Ianuae definiantur. In quaestionibus vero quae vertentur in Sassari inter Sassar. et Ian., procedatur et definiatur secundum capitula et consuetudines loci praedicti Si cives sassarenses naufragium fecerint in mari vel terra comunis Ianuae, ipsos ubicumque in personis et rebus salvos comune Ianuae habebit; et eodem modo Ianuenses naufragium patientes ipsi Sassarienses salvos et securos habebunt Concedit etiam dictus sindicus quod homines de Sassari et de districtu ubicumque terrarum habeantur et tractentur ut Ianuenses quantum ad imunitates, libertates et honores Sub consulibus vero ianuensibus per diversas mundi partes, extra Sassarim et districtum, dicti Sassarienses et districtus ipsis consulibus, potestatibus et magistratibus ianuensibus obedientes existant prohut caeteri Ianuenses.
| |
Sassari Ianuenses Ianuae Ianuae Romagna Flumenargio Nurra Nulabris Concedit Sassariensis Ianua Ianuae Sassari Sassar Ian Ianuae Ianuae Ianuenses Sassarienses Concedit Sassari Ianuenses Sub Sassarim Sassarienses Ianuenses
|