Nec aliquis ad dictam potestatem eligi valeat, qui habeat terram cum iurisdictione hominum in tota insula Sardiniae potestas vero, scriba et miles seu socius possint sindicari per sindicatores dictae terrae Habeat autem dictus potestas pro stallo suo et familiae suae, atque pro curia tenenda palatium magnum Sassaris cum curia anteriori Homines vero Sassaris et districtus, qui de portu turritano exierint cum grano, hordeo, carnibus, caseo, victualibus et aliis quibuscumque mercibus, omnia adducant et adducere teneantur in portu Ianuae Possint etiam homines Ianuae et districtus in terra Sassari libere emere, vendere, negotiari, et extrahere merces absque dacita aliqua vel impositione Item quod comune Ianuae possit pro tuitione et defensione portus turritani in ipso portu duas turres construere, et ipsum portum munire cum catenis, machinis et aliis paramentis, ita tamen quod nulla alia habitatio fiat in ipso portu, excepta una solo domo pro ponendo merces Pro reedificatione vero et constructione praedictorum colligatur a Ian. et Sassarensibus in introitu et exitu denarius unus per libram, ab aliis vero personis denarii quatuor Omnes Pisani expellantur de villa Sassari sine spe redeundi Verum Pisani qui in Sassari vel districtu nunc habitant, infra tempus trium mensium possint res et possessiones suas vendere quibuscumque habitantibus in Sassari vel districtu Homines quidem de Sassari matrimonium non contrahent cum aliquo pisano vel pisana Concesserunt etiam dicti ambasciatores respondere in civitate Ianuae et coram potestate Ianuae cuicumque civi Ianuae volenti aliquid petere ab ipsa comunitate Sassari
| |
Sardiniae Habeat Sassaris Homines Sassaris Ianuae Possint Ianuae Sassari Ianuae Pro Ian Sassarensibus Omnes Pisani Sassari Verum Pisani Sassari Sassari Homines Sassari Concesserunt Ianuae Ianuae Ianuae Sassari
|