II. Vicissim sua maiestas Caesarea cedet regi Siciliae insulam regnumque Sardiniae in eo quo illud a rege Catholico receperit statu, renunciabitque omnibus iuribus et actionibus in dictum regnum, pro se suisque haeredibus et successoribus utriusque sexus, in favorem regis Siciliae eiusque haeredum et successorum, ad illud deinceps, cum titulo regni, cunctisque regio axiomati annexis honoribus, perpetuo possidendum, prohut regnum Siciliae possederat: salva tamen uti supra dicti regni Sardinae ad coronam Hispaniae reversione, quando regem Siciliae absque posteris masculis, et totam domum Sabaudicam successoribus masculis destitui contingeret: caeterum ad eum plane modum, quo dicta reversio per tractatus traiectenses et per actum cessionis consequenter a rege Hispaniae factae pro Siciliae regno pacta, et ordinata fuit. III. Sua maiestas Caesarea confirmabit regi Siciliae omnes per tractatum signatum Taurini 8 novembris 1703 eidem factas cessiones tam illius partis ducatus Montisferrati, quam provinciarum, urbium, oppidorum de statu mediolanensi quae possidet IV. Sua Maiestas Caesarea agnoscet ius regis Siciliae eiusque domus succedendi immediate in regno Hispaniae atque ladiarum in casum, quando rex Philippus V eiusque posteri deficient hac tamen declaratione adiecta quod nullus princeps e domo sabaudica qui in regno Hispaniae succedet ullam unquam provinciam seu ditionem uno tempore possidere in continenti Italiae possit, et quod in eum casum istae provinciae devolventur ad principes collaterales istius domus, quorum unus post alium secundum proximitatem sanguinis in iis succedet.
| |
Caesarea Siciliae Sardiniae Catholico Siciliae Siciliae Sardinae Hispaniae Siciliae Sabaudicam Hispaniae Siciliae Caesarea Siciliae Taurini Montisferrati Maiestas Caesarea Siciliae Hispaniae Philippus V Hispaniae Italiae
|