Pagina (1139/1187)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Quod ubi peractum fuerit, potestatem ac facultatem supra eidem collatam ulterius eactenus extendimus et ampliamus mandantes, ut regnum, ordines, subditos, et vassallos, denique incolas eiusdem omnes, et singulos a fide et iuramento nobis praestito quantocius absolvat, et pro absolutis promulget, dictumque regnum, ac iam iterum memoratos ordines, subditos, et vassallos nemine excepto, eo modo ac forma, ac in praecitato tractatu londinensi cautum et praevisum est, in manus, potestatem ac supremum dominium serenissimi ac potentissimi principis Victorii Amedei Sardiniae regis, duci Sabaudiae et Pedemontium principis, pro se suisque haeredibus masculis et successoribus de manu in manum tradat, iusque omne quod in dictum regnum nobis competit aut competiit, in praefatum Sardiniae regem, aut eum vel eos qui ab eo ad id potestatem habent sub expressa tamen reservatione regni, regnicolorumque iurium, statutorum ac privilegiorum cedat ac transferat. Denique ea omnia agat, praestet, ac perficiat quae ipsi nos in hocce solemni receptionis, cessionis ac translationis actu agere, praestare ac perficere possemus, aut praestare vigore saepius citati tractatus londinensis tenemur; volentes ac mandantes, ut praefatus commissarius noster super eiusmodi receptionis, cessionis ac translationis actu plura instrumenta solemnia in perpetuum rei monumentum et fidem confici iubeat, eorumque alterum nobis reservet, alterum regi Sardiniae, et tertium ipsis regni ordinibus extradat, verbo caesareo, regio, atque arciducali pro nobis, haeredibus et successoribus promittentes, nos eiusmodi cessionem ac regni translationem pro rite, iuste valideque facta habituros, ac perpetuo agnituros etc. etc. etc.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Storia di Sardegna
di Giuseppe Manno
pagine 1187

   





Victorii Amedei Sardiniae Sabaudiae Pedemontium Sardiniae Sardiniae