PETRUS METASTASIUS HERCULI DANDINIO - S. D.
Romae IV Kal. Dec. (28 Novembre) MDCCXV.
Meae adeo a te comiter acceptae litterae, quod ex humanissimo responso collegi, non minori equidem animum meum laetitia quam audacia implevere. Siquidem ingenti simul gaudio sum elatus, quod a me obiectum litterarum certamen non reieceris; simul insueta in scribendo confidentia potitus sum, quando tu eiusdem certaminis ineundi rationem epistola illa tua aureo saeculo vere digna nobis indicasti. Verum, ut tali exercitationi operam demus, futilia atque inania officiorum verba, ambitionis atque adulationis non verae virtutis arma, abiicere operae pretium arbitrarer; non officiis enim ac verbis tantum inter nos sed disputationibus concurrendum. At mehercule id frustra desideraverimus, nisi aliquam in medio quaestionem adducamus, quae solidae alicuius disputationis occasionem praebeat scribentibus. Et hoc quaestionum genere, ut puto, abundabimus; diu enim insolubilis fere controversia mentem meam lacessivit. Nam Graecorum et Latinorum mirabilia monumenta volutando in dubium veneram, utra ipsorum maiori gloria eminerent. Sed, tali de re disserentes, laudes quae hinc et illinc veteribus ex scriptoribus recensentur in ordinem comparando redigere debemus, ne temere atque inconsulto laus laudi, quamvis diversi generis, opponatur; idcirco de armorum decore primum, deinde de regimine, postremum de litteris ac bonis artibus, quibus hae respublicae floruerunt, disceptandum, ac cuiusque generis singulae virtutes conferendae.
| |
Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano 1954, pagine 1548 |
|
|
IV Kal Novembre Graecorum Latinorum
|