Pagina (2/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Atque, ita re disposita, veritate nescio an patria affectione suadente, longe Latium omnibus in rebus praestare mihi visum est. Quippe, si de armis loquamur, quisnam tam audax sit ut eum non pudeat Graecos Romanis opponere, quibus non Graecia tantum sed omnes subacti orbis gentes paruerunt? Quippe adeo imperii sui terminos extenderunt, ut indociles adhuc ad serviendum populos iuga ferre romanae servitutis docuerint, ita ut non solum arma sed nomen ipsum Romanorum formidarent. Atque in eo laudabiliores fuere, quod non, ut maximus Alexander, qua in adquirendo in amittendo etiam celeritate usi sint; sed quodcumque sibi ferocia ac virtute compararent constantia ac iustitia retinuissent. Hiisne Graeciam comparabimus, quorum secundaene an adversae res mirabiliores fuerint adhuc sub iudice manet? Quippe non minori tollerantia ac prudentia res adversas quam magnitudine atque aequabilitate animi prosperas sustinuere. Si ad regimen harum rerumpublicarum sermonem convertamus, ita mihi romana gloria affulgere visa est, ut vix incertum graecae reipublicae lumen ad me pervenerit; quod simili modo, micante sole, de caeteris sideribus quotidie accidit. Etenim mihi ante oculos venit mirabilis ac paene divina illa Romanorum providentia, qua tanto terrarum marisque spacio distractum orbem regimine ac iurium communione coniunxerunt, quaque dominium armis partum firmarunt, et qua postremum eorum gloria in mente hominum vivit vivetque donec recti et honesti semina pereant ac penitus excutiantur. Denique, ut quisque per semetipsum in hac quaestione decernere possit, id tantum de his rebuspublicis dicam, quod graeca laevitatem, romana virtutem ducem ac magistram habuere; illam Graeci tantum, hanc universus orbis dominam coluere.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Latium Graecos Romanis Graecia Romanorum Alexander Graeciam Romanorum Graeci