Pagina (3/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Tandem, cum ad extremum huiusce dimicationis ventum sit, ubi de litteris ac bonis artibus certatur, primo quidem adspectu quisque comuni ductus praeiudicio primas hisce in rebus Graecis tribuendas censebit. Sed altius rationes eruentes videbimus Romanos omnes artes scientiasque illas quae neque ad arma neque ad publicum populorum regimen conferrent reiecisse, scilicet sophisticas atque inanes illas meditationes, picturas, cantus, saltationes, quae omnia, utpote ociosa ludrica et publicae parum commoda utilitati nec digna quae romanum ingenium tot gravioribus potioribusque curis implicatum impedirent, peregrinis exercenda commiserunt. Verum iuris et eloquentiae artem quisque romanorum optimatium ita percalluit, ut nemo prope fuerit qui, vel iuridice in foro loquendo vel de republica in senatu sermonem habendo, gravitate ac nervo sententiarum, proprietate ac iustitia verborum ex tempore, Graecorum tot laboribus artibusque comparatam tantoque concinnatam studio eloquentiam non aequaret. Atque id sane, iuvenis ornatissime, meum hac in controversia iudicium; brevibus inter nos disceptabimus; satis enim scio, nos investigandae potius veritatis quam contentionis libidinem incessuram. Sed iam orationi modus. Te rogo ut illustrissimo ac reverendissimo praesuli Dandinio meis verbis salutem dicas eumque de meo erga illum obsequio certiorem facias. Me ama, utque ad me tui amarissimum responsum dare ne obliviscaris. Vale.
     
     
     
      2
     
      PETRUS METASTASIUS HERCULI DANDINIO S.
     
      Romae Ibid. Decem. (13 Dicembre) MDCCXVI.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Graecis Romanos Graecorum Dandinio Ibid Dicembre