Pagina (4/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Eu, tandem, Diis bene iuvantibus, Hercules humanissime, nos a voluntario tot mensium exilio incolumes insperato redeuntes. Quo nil, equidem, durius nobis accedere potuisset, si quod sponte peregimus coacti tulissemus. Quid enim acerbius quam inter gentes commorari, quae, cum excellant nobilitate familiarum, et ingeniorum, tamen, pro viribus, assidue luctantur, ut locupletissima, quibus prae caeteris cumulantur naturae dona, molestissimis, quos nullis meo, et saniorum iudicio habent invidendos moribus atque institutis corrumpant. Ibi namque non a๋ris salubritas, non telluris fertilitas, non coeli puritas, non maris tranquillitas desideratur; attamen cum his, innumerisque aliis bonis minime egeant, fructu certe illorum magnam partem destituuntur. Quippe a๋ris salubritatem hebetare noxia medicamentorum luxurie; agrorum ubertatem satione crebrius repetita defatigare; maris tranquillitatem foedissima urbanarum sordium colluvie superare nituntur. Sed, prae ceteris mortalium, fastus ille, qui iure Campanus dicitur adeo illos incessit, ut, confusis ordinibus, loco se suo contineat nemo. Hinc est ut satis videatur homini quantum vis nova, atque ignobili bene phaleratos equos rhedae auro variisque coloribus exornatae adiungere, ibique sui ploenum, ventosque inflatum per viam vicosque conspiciendum circumvehi, quo illico se inter primores enumerandum ducat, Pelopemque, secura fronte, stirpis suae iactet auctorem. Postremum, ut paucis expediar, non tam civitas, is populus quam fortuita potius hominum, atque inconsulta congeries, ni fallor, appellari debuerat.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Diis Hercules Campanus Pelopemque