Vix enim urbs constiterit ex ingeniis, quae nulla penitus in re modum servare queant. Cuiusmodi, procul dubio, sunt, non homines tantum illo sub coelo nati; sed et tellus et mare, quod ipsi colunt. Ideoque in solo illo videtur omnes vires suas luxurians natura deprompsisse; sed cum largiendi modus excesserit, extrema ipsius dona, peregrinis moribus, vitium induerunt. Haec, aliaque graviora, forsitan mecum reputans, laetissime iuvenis, illepidissimos trahebam dies. Quorum tedium intermissio dulcissimae consuetudinis tuae, quam, maxima spe lucri in re literaria faciendi comparaveram, in dies augebat. Nos demum, inde maturantes Romam recepimus, ubi, non tam bona, quae invenimus, quam molestiae, quas evasimus considerando. Hic mihi abaci loculos relegenti doctissima epistula tua de Graecorum dignitate, cui Neapolitanum iter responsum meum distulerat, inter manus occurrit. Cui nunc tandem respondendum decrevimus; tum, ut quanti tuas ducamus lucubrationes cognoscas; tum etiam ne in Romana republica defendenda, nimiae animi trepidationis arguamus.
Quamobrem, etsi res Romana, eloquentiae tuae robore, in id discrimen adducta sit, ut, quodam modo, quamvis diverso genere, Carthaginiensium, ac Gallorum arma urbem repetiisse videantur; nihilominus me causae veritate, ac iure potius, quam orationis praesidio fretum pugnam detrectantem minime videbis. Idcirco sicuti tu Romanam rempublicam Romano Stylo, ac candore, ita et ego Graecorum laudes, tuis quae oppugnando suppeditas argomentis obruere atque abolere conabor.
| |
Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano 1954
pagine 1548 |
|
|
Romam Graecorum Neapolitanum Romana Romana Carthaginiensium Gallorum Romanam Romano Stylo Graecorum
|