Pagina (6/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

      Etenim dixisti: Quod Romani scriptores Graeca facinora ultro enarrare non abnuant. Sed non alia ratione Romani Graecos laudarunt, quam, ut ab illorum gloria victorias suas augerent. Quales, ut reor, erant laudes quibus Sifacem Numidarum Regem P. Scipionis Africani triumphum ornantem Populus Romanus extollebat. Ceterum nunquam prorsus Graecos, Romani scriptores, in re bellica commendarunt, ut sibi eos anteferrent. Cum alioqui non raro eosdem increpent, atque ludificent ut illud est Livii lib. XXXI, cap. XLIV Athenienses quidem, litteris verbisque, quibus so1is valent, bellum adversus Philippum gerebant. Cum tamen Graecorum nulli, hoc, de Romanis, in mentem venerit. Verum id, quod tu, Hercules, adeo elevas, maxima Romanae laudis pars, absque ulla dubitatione, putatur. Initium scilicet urbis, prioresque victoriae, quae certum futurae dominationis indicium et delineatio fuere. Vix enim humanum videatur paucos diversi generis homines a Romulo simul collectos tantum constantiae ac virtutis praetulisse, ut omne Latinum nomen, nempe Sebinos, Albanos, Gabios, Rutulos, aliosque a te enumeratos populos, in exitium Romanae gentis, tamquam ad commune restinguendum incendium coniuratos; non tantum ab se fortiter eiecerint, sed occasione ab illismet oblata, non vero sua imperandi cupiditate, sub Romanae tum nascentis civitatis iura traduxerint. Quod, haud certe, credibile fuisset; Romani namque inopes, ac vix dum exorientes atque auxiliis potius quam adversariis egentes bellum gerere compellebantur cum ferocibus populis, ac duro de robure natis, qui, ut terris ligonibus, aratrisque tractandis assueti erant.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Quod Romani Graeca Romani Graecos Sifacem Numidarum Regem P Scipionis Africani Populus Romanus Graecos Romani Livii LIV Athenienses Philippum Graecorum Romanis Hercules Romanae Romulo Latinum Sebinos Albanos Gabios Rutulos Romanae Romanae Romani