Contra si divitiarum aviditas, qua incensos Romanos ad fortitudinem effinxisti, ad subiicendum orbem satisfaret, minime ambigendum ducerem, quin Graeci omnibus aliis populis, praecipue Romanis longe potentiores orbis dominium sibi vindicassent. Siquidem Homerus lucidissimum naturae speculum, fidelisque morum imitator Graecos tales inducit, ut honestum censeant aliena rapere et praeda vivere
O xeinoi, tines este? pothen pleith'hygra keleuthae ti kata prexin e mapsidios alalesthe,
hoia te leisteres, hypeir hala, toi t'aloontaipsychas parthemenoi kakon allodapoisi pherontes?
Et apud Lacedaemonios adeo corrupti mores erant, atque rapaces ut laudi ars furandi tribueretur. Quae pessimorum consideratio morum tantum apud Solonem fuit, ut nollet ad tutelam pupilli admittere consanguineos, qui proxime pupillo succederent, quia non quemadmodum apud Romanos, apud Graecos etiam morum honestas pupillos ab insidiis defendebat.
Ceterum domestica atque intestina dissidia haud minus, quam Graecorum, Romanorum imperium retardare debuerant. Quid enim cruentius civilibus Romanorum bellis?; quid acrius contentionibus ac iurgiis inter nobiles et plebeios?; Et tamen constantia atque animi magnitudo mentes contentione distractas, mutua utilitate, nectebat. Contra Graeci levitate naturali, ac livore, quibus satis abundant, agitati privatis odiis, publica comomoda consecrantes non erubuerant semetipsos hostium potestati committere, ut, cives suos opprimendo, proprias iniurias ulciscerentur. Ideo non mirum orbis dominio caruisse gentem, quae potius alienum damnum proprio, emtum voluit, quam utilitatem sibi, alienae utilitatis tolerantia comparare.
| |
Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano 1954
pagine 1548 |
|
|
Romanos Graeci Romanis Homerus Graecos Lacedaemonios Solonem Romanos Graecos Graecorum Romanorum Romanorum Graeci
|