Pagina (9/1548)

   

pagina


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

     
      Verum id, quod, oratoria magis arte, quam philosophica veritate, de Romanis legibus, disseruisti, quamvis non reiiciendum sit, tamen nulla in parte Romanorum, hac in re praesertim gloriam deminuere valebit. Immo plurimum augebit. Romani etenim legati in Graeciam missi ad leges inde colligendas, eas tantum attulerunt, quas, eorum iudicio, reiectis inanibus, atque superfluis, in variis Graeciae civitatibus hominum commercio utiliores invenerunt: Ita ut semina publicae commoditatis, per tot Graecorum leges, et respublicas dispertita, atque dissipata in unum cogendo, atque ea Romanis moribus accomodando, optimum, atque perpetuo duraturum populorum regimen Decemviri constituerint. Graeci vero ad extruendas aptiores, quam ad bene gerendas, conservandasque respublicas, assidua mutatione, prout privatis affectionibus movebantur, publicam quietem lacessebant. Unde quid mirum, si, cum totiens mutaverint, aliquando in bonum inciderint? Hoc autem maximum, hac ex parte, discrimen est inter Graecos Romanosque, quod priores, per nativam volubilitatem, bonum tot inutilibus intermistum rebus atque institutis; alteri vero, per maturam consultationem, idem bonum ab illis haustum, atque a fuco, per semetipsos, separatum, excitarunt. Sed res ipsa pro se satis, superque loquitur. Extant enim adhuc utilissimae Romanorum leges, quibus gubernamur et vivimus, non solum a longo gentium obsequio, sed ab ipsa recti specie sancitae. Quoniam dum honestatis semina per orbem durabunt, Romanorum jus ab ipsa natura fultum constans firmumque manebit.


Pagina_Precedente  Pagina_Successiva  Indice  Copertina 

   

Lettere
Parte prima
di Pietro Metastasio
Mondadori Editore Milano
1954 pagine 1548

   





Romanis Romanorum Graeciam Graeciae Ita Graecorum Romanis Decemviri Graecos Romanosque Romanorum Romanorum